Cum esset Caesar in citeriōre Galliā, ita utī suprā dźmōnstrāvimus, crźbrī
ad eum rūmōrźs adferźbantur litterīsque item Labiźnī certior fīźbat omnźs
Belgās (quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus) contrā populum
Rōmānum coniūrāre obsidźsque inter sź dare.
05 Coniūrandī hae erant causae: prīmum quod verźrentur nź, omnī pācātā
Galliā, ad eōs exercitus noster addūcerźtur; deinde, quod ab nōn nūllīs
Gallīs sollicitābantur. Ex hīs aliī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī
nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā
molestź ferźbant; aliī mobilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studźbant.
10 Ab nōn nūllīs etiam sollicitābantur, quod in Galliā ā potentiōribus atque
eīs, quī ad condūcendōs hominźs facultātźs habźbant, vulgō rźgna occupābantur,-
quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.
Hīs nūntiīs litterīsque commōtus, Caesar duās legiōnźs in citeriōre Galliā
novās cōnscrīpsit et, initā aestāte, Q. Pedium lźgātum mīsit, quī in ulteriōrem
Galliam eās dźdūceret. Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad
exercitum vźnit. Dat negōtium Senonibus reliquīsque Gallīs, quī fīnitimī
05 Belgīs erant, utī ea, quae apud eōs gerantur, cognōscant sźque dź hīs rźbus
certiōrem faciant.
Hī cōnstanter omnźs nūntiāvźrunt manūs cōgī, exercitum in ūnum locum
condūcī. Tum vźrō exīstimāvit sź dźbźre ad eōs statim proficīscī. Rź
frūmentāriā comparātā, castra movet diźbusque circiter quīndecim ad fīnźs
10 Belgārum pervenit.
Eō cum dź imprōvīsō celeriusque omnī opīniōne vźnisset, Rźmī, quī proximī
Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lźgātōs Iccium et Andecumborium, prīmōs
cīvitātis, mīsźrunt, quī dīcerent:
Sź in fidem atque potestātem populī Rōmānī sź suaque omnia permittere;
05 neque sź cum reliquīs Belgīs cōnsźnsisse neque contrā populum Rōmānum
coniūrāvisse, parātōsque esse et obsidźs dare et imperāta facere et eum in
oppida recipere et frūmentō cźterīsque rźbus iuvāre.
Reliquōs omnźs Belgās in armīs esse, Germānōsque quī cis Rhźnum
incolerent sźsź cum hīs coniūnxisse. Tantum esse eōrum omnium furōrem,
10 ut nź Suessiōnźs quidem, frātrźs cōnsanguineōsque suōs (quī eōdem iūre et
īsdem lźgibus ūterentur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsīs
habźrent), ab hāc coniūrātiōne dźterrźre possent.
Cum ab hīs quaereret, quae cīvitātźs quantaeque in armīs essent et quid in
bellō possent, sīc reperiźbat:
Plźrōsque Belgōs esse ortōs ā Germānīs, atque Rhźnum antīquitus trād-
uctōs propter locī fertilitātem ibi cōnsźdisse, Gallōsque, quī ea loca incol-
05 erent, expulisse. Eōs esse sōlōs quī patrum nostrōrum memoriā, omnī Galliā
vexātā, Teutonōs Cimbrōsque intrā suōs fīnźs ingredī prohibźrent; quā ex
rź fierī, utī eārum rźrum memoriā magnam sibi auctōritātem magnōsque
spīritūs in rź mīlitārī sūmerent.
Dź eōrum numerō sź omnia comperisse Rźmī dicźbant, propterea quod,
10 propinquitātibus adfīnitātibusque coniūnctī, quantam quisque multitūdinem
in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus esset, cognōscerent.
Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō plūrimum valźre;
hōs posse cōnficere centum mīlia armātōrum, pollicitōs esse ex eō numerō
sexāgintā mīlia, tōtiusque bellī imperium sibi postulāre.
15 Suessiōnźs suōs esse fīnitimos; eōs fīnźs lātissimōs ferācissimōsque agrōs
possidźre. Apud eōs fuisse rźgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus
Galliae potentissimum, quī cum magnae partis hārum regiōnum, tum etiam
Britanniae imperium obtinuisset; nunc esse rźgem Galbam; ad hunc propter
iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dźferrī;
20 eōs oppida habźre numerō XII, pollicźrī quīnquāgintā mīlia armātōrum;
totidem pollicźrī Nerviōs, quī maximź ferī inter ipsōs habźrentur longissi-
mźque abessent; quīndecim mīlia pollicźrī Atrebātźs, Ambiānōs decem mīlia,
Morinōs XXV mīlia, Menapiōs VII mīlia, Caletōs X mīlia, Veliocassźs et
Viromanduōs totidem , Aduatucōs XVIIII mīlia; Condrūsōs, Eburōnźs,
25 Caerōsōs, Paemānōs (quī ūnō nōmine Germānī appellantur), arbitrārī sź
posse cōnficere ad XL mīlia.
Caesar, Rźmōs cohortātus, omnem senātum ad sź convenīre prīncipumque
līberōs obsidźs ad sź addūcī iussit. Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem
facta sunt.
Ipse Dīviciācum Aeduum magnopere cohortātus docet quantō opere
05 necesse sit manūs hostium distinźrī, nź cum tantā multitūdine ūno tempore
cōnflīgendum sit. Id fierī posse, sī suās cōpiās Aeduī in fīnźs Bellovacōrum
intrōduxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs mandātīs eum ā sź dimittit.
Postquam omnźs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad sź venīre
vīdit atque ab eīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rźmīs cognōvit eās
10 iam nōn longź abesse, exercitum flūmen Axonam, quod est in extrźmīs
Rźmōrum fīnibus, tradūcere matūrāvit atque ibi castra posuit. Quae rźs et
latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniźbat, et ea, quae post eum erant
tūta ab hostibus reddźbat, et efficiźbat ut commeātūs ab Rźmīs reliquīsque
cīvitātibus sine perīculō ad eum portārī possent.
15 In eō flūmine pōns erat. Ibi praesidium pōnit et in alterā parte flūminis
Quīntum Titūrium Sabīnum lźgātum cum sex cohortibus relinquit; castra
in altitūdinem pedum duodecim vāllō fossāque duodźvīgintī pedum mūnīrī
iubet.